ZAVOLHENSE Regnum

ZAVOLHENSE Regnum
ZAVOLHENSE Regnum
Tartariae Occidentalis, olim potentissimum, iam nomen quoque perdidit. Cum enim Schinguis Khan, magnusille Tartarici Imperii conditor, filio suo Tuksi omnes provincias Occidentales ad fluv. Volgam dedisset, uti supra dictum, post varias rerum a successoribus eius gestarum vices, Occidentalis Tartaria, in regnum Zavalhense, et Crimense seu Praecopense, divisum est A. C. 1400. occasione expeditionis in Tartariam hanc Occidentalem seu Desthensem susceptae a Tamerlane, qui cum Tuktamischum Imperatorem eius evertisset, Crimenses Tartari, peculiari sibi Rege sumptô, Zavolhensibus ulterius subesse renuerunt. Quod cum hisce successisset, illorum exemplum aliis quoque Hordis sequutis, ex Zavolhensi Imperio porro tria alia Regna, Casanense scil. Astracanense et Nagaiense, originem
accopêre; sicque defectione rotuplici illud debilitatum tandem penitus evanuit: cum Imperatores hi olim Duces pro arbitri Russis imposuissent gravique iugô pressissent gentem hanc, in cuius clientela hodiernô tempore praefata tria ultima Regna degunt. Georg. Hornius, Orbe Imper. cum Animadversion L. Ioach. Felleri, p. 376. et seqq. Nomen a Zavolhensi tribu Tartarorum, praecipuâ olim, omniumqueve maxima. Idem, Orbe Polit. ubi de Tartaria Magna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • NAJAGENSES — horda Tartarorum celebris, emersêre circa A. C. 1440. Postquam enim Mogoles Tartariâ potiti sunt, A. C. 1187. Schinguis Khani auspiciis; hic, quatuor filiorum pater, primogenitum Magnum Chanum appellari voluit, cius successores Hodieque titulô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”